TECOLITHOS

TECOLITHOS
TECOLITHOS
nomen gemmae, quae et Syriacus Lapis et Iudacicus Aetio, a calculis liquefaciendis comminuendisque nomen accepit. Plin. l. 37. c. 10. Tecolithos oleae nucleus videtur, neque est ei gemmaehonos, sed lingentium calculos frangit pellitque. Ubi haurientium mallet Salmasius; solutum enim in aqua calida haustumque renum et vesicae dolores levare, fractis et pulsis calculis, Aetius tradit. Vel ungentium, addit enim idem ex necepso, si teratur ex aqua et inungatur partibus circa vesicam et pudenda depilatis, calculos vesicae liquefacere et comminuere. Vide eum ad Solin. p. 712. ubi hanc de Tecolitho ἐπῳδην` ex saepius dicto Aetio addit,
Χαῖρε θάλαςς᾿ Α᾿ράβων
Φέρουσα πημάτων ἄκος
Ε῝υγημα Τηκόλιθον.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • THEOLITHOS — lapis pretiosus, in spongiis nascens, Plin. l. 36. c. 19. oleo nuclei similis videtur lingentium calculos frangit. Idem l. 37. c. 10. Melius Tecolithos, quod vide supra …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”